Liber Genesis*

Caput 28: Versus 12

Viditque in somnis,etc.GREG., Regist. l. 1, ep. 24Jacob praedicatores signat qui non solum caput Ecclesiae, id est Christum contemplando appetunt, sed ad membra illius miserando descendunt: quod angeli ascendentes descendentesque demonstrant. Hinc Moses crebro tabernaculum intrat, et exit; et qui intus ad contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur; intus arcana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit, exemplum rectoribus praebens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem quasi ad tabernaculum redeant, et velut coram testamenti arca Dominum consulant, de quibus dubitant, apud se intus sacri eloquii paginas requirentes.Moraliter. In itinere dormire est in via hujus saeculi ab impedimento actionum saecularium quiescere. Jacob dormiens angelos vidit: quia illi divina conspiciunt, qui ab appetitu temporalium rerum oculos claudunt: quos bene clausos diabolus aperuit dicens:In quacunque die comederitis, aperientur oculi vestriGen. 3.Vidit in somnis,etc.ISID.Angeli per scalam ascendentes et descendentes, evangelistae sunt et praedicatores Christi, ascendentes ad intelligendam Divinitatem; omnem creaturam excedentes, ut inveniant in principio Verbum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Descendentes ut inveniant eum,factum ex muliere, factum sub lege,etc. In illa etiam scala a terra usque ad coelum, a carne usque ad spiritum: quia in illa carnales proficiendo, quasi ascendendo spirituales fiunt. Ad quos lacte nutriendos spirituales descendunt, quia non possunt eis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Ipse est sursum in capite, ipse deorsum in corpore suo, id est Ecclesia; ipse scala, qui ait Joan. 14:Ego sum via,etc. Ad ipsum ascenditur, ut in excelsis intelligatur: et descenditur, ut in membris parvulis nutriatur; per illum se erigunt, ut sublimem exspectent: et humiliant, ut eum sublimiter et temperanter annuntient.
(* Traductions européennes)